fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim
qui accepit uxorem de Bethleem Iuda
quae reliquit eum et reversa est in domum patris sui
Bethleem mansitque apud eum quattuor mensibus
secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque
blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos
asinos quae suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod
cum audisset socer eius eumque vidisset occurrit ei laetus
et amplexatus est hominem mansitque gener in domo soceri
tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter
die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem
tenuit socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et
conforta stomachum et sic proficisceris
sederuntque simul et comederunt ac biberunt dixitque pater
puellae ad generum suum quaeso te ut hodie hic maneas
pariterque laetemur
at ille consurgens coepit velle proficisci et nihilominus
obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere
mane facto parabat Levites iter cui rursum socer oro te
inquit ut paululum cibi capias et adsumptis viribus donec
increscat dies postea proficiscaris comederunt ergo simul
surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero
cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum
declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam
hodie et duc laetum diem et cras proficisceris ut vadas in
domum tuam
noluit gener adquiescere sermonibus eius sed statim
perrexit et venit contra Iebus quae altero nomine vocabatur
Hierusalem ducens secum duos asinos onustos et concubinam
iamque aderant iuxta Iebus et dies mutabatur in noctem
dixitque puer ad dominum suum veni obsecro declinemus ad urbem
Iebuseorum et maneamus in ea
cui respondit dominus non ingrediar oppidum gentis alienae
quae non est de filiis Israhel sed transibo usque Gabaa
et cum illuc pervenero manebimus in ea aut certe in urbe
Rama
transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant iter
occubuitque eis sol iuxta Gabaa quae est in tribu Beniamin
deverteruntque ad eam ut manerent ibi quo cum intrassent
sedebant in platea civitatis et nullus eos recipere volebat
hospitio
et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere
suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus
habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii
Iemini
elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum
sarcinulis suis in platea civitatis et dixit ad eum unde venis
et quo vadis
qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Iuda et
pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde
ieramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub
tectum suum vult recipere
habentes paleas et faenum in asinorum pabulum et panem ac
vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est
nulla re indigemus nisi hospitio
cui respondit senex pax tecum sit ego praebebo omnia quae
necessaria sunt tantum quaeso ne in platea maneas
introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis praebuit
ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium
illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu
reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii
Belial id est absque iugo et circumdantes domum senis fores
pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes
educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo
egressusque est ad eos senex et ait nolite fratres nolite
facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et
cessate ab hac stultitia
habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam educam
eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis
tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini in virum
nolebant adquiescere sermonibus eius quod cernens homo
eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua
cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane
at mulier recedentibus tenebris venit ad ostium domus ubi
manebat dominus suus et ibi corruit
mane facto surrexit homo et aperuit ostium ut coeptam
expleret viam et ecce concubina eius iacebat ante ostium
sparsis in limine manibus
cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut
ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam
et inposuit asino reversusque est in domum suam
quam cum esset ingressus arripuit gladium et cadaver
uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens
misit in omnes terminos Israhel
quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis
facta est in Israhel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de
Aegypto usque in praesens tempus ferte sententiam et in commune
decernite quid facto opus sit